Registro n. 7 precedente | 71 di 2129 | successivo

71. Francesco Sforza ai deputati e ai presidenti agli affari di Cremona 1452 gennaio 15 Lodi.

Francesco Sforza risponde ai deputati e ai presidenti agli affari di Cremona, con riferimento alle lamentele dei Piacentini e dei Parmensi per la nuova tassa sull'uso delle carni, che una sola quaresima basta.

[ 18r] Deputatis presidentibus negociis civitatis Cremone.
Per ea, que nobis impresentiarum scripsistis, carissimi nostri, intelleximus quam incomode viri Placentini et Parmenses a limitibus vestris prohibentibus bestias ad usum carnium per novum et in inusitatum vectigal, ex quo sequeretur ut non unam sed plures (a) quadragesimas, etiam non indictas faceretis, ita enim sonant littere vestre, quibus, ut respondeamus, fuimus ante hac ignari de re huiusmodi, sed boni animi sitis, quia opportune providebimus huic et adeo opportune quod merito poteritis contentari: satis enim nobis videtur ut unam quadragesimam et utinam bene servetis, nedum plures. Data Laude, die xv ianuarii 1452.
Cichus.

a sed plures ripetuto.