Registro n. 8 precedente | 1087 di 1171 | successivo

1087. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 marzo 7 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Milano che, vista la supplica di Luigi Bonono e di Pietro de Malcolzatis, se gli consta essere vero il credito vantato dai ricorrenti e che vi sia sospetto di fuga dei menzionati fratelli de Capellis, li faccia imprigionare e, sempre convinto del debito di costoro, non li rilasci fino a che non lo avranno saldato o avranno dato garanzia di farlo. Se, invece, i crediti vantati fossero inventati, si richieda da tali impostori il pagamento delle spese, ivi comprese quelle della detenzione.

Potestati nostro Mediolani.
Porrecte nobis supplicationis parte Aluisii Bononi et Petri de Malcolzatis copiam tibi mittimus, presentibus insertam, cuius attenta continentia, et ne quispiam de eius malitia valeat gloriari, mandamus tibi et volumus quatenus, si tibi constiterit, etiam parte non citata, de vero supplicantium credito et de nominatorum inibi fratrum de Capellis fuga sive fuge suspicione, fratres ipsos personaliter detineri facias, quibus detentis, si tibi denuo, eis vocatis, constiterit de vero exponentium credito, illos non relaxes donec supplicantibus ipsis integre satisfecerint aut idonee satisdederint de satisfaciendo infra certum terminum competentem, qui tamen uno mense minor non existat, vel de se presentando coram te totiens quotiens fuerint requisiti, et de parendo iuri, predicta expediendo quam summarie et expeditius fieri poterit. Ne tamen aliqui, sub minus vera significatione assertorum creditorum suorum, veniant indebite fatigari, mandamus tibi quod si apparuerit de calumnia huiusmodi significantium, condamnes tales significantes in expensis, quas fecerint dicti detinendi pro tempore quo detenti remanserint, vel aliter. Data Mediolani, die vii martii MCCCCLII.