Registro n. 8 precedente | 354 di 1171 | successivo

354. Francesco Sforza al podestà, al comune e agli uomini di Castell'Arquato 1452 gennaio 5 Lodi

Francesco Sforza comunica al podestà, al comune e agli uomini di Castell'Arquato di concedere per la coltivazione ai frati minori il luogo di San Donnino purché nulla osti alle suore di clausura e ai canonici del luogo.

Potestati, communi et hominibus Castriarquati.
Intelleximus quantum nobis supplicaveritis in commendationem venerabilium fratrum minorum pro loco illo Sancti Donini, terre ibi propinque, quem dicti fratres in observantia colere intendunt. Et cum nobis honeste vise sint requisitiones vestre, illis libenter animus et potissime quia ea per comunitatem illam a nobis alias fuerunt requisita et concessa, eam igitur ob rem premissorum tractationem et executionem commissimus venerabili et nostro dilectissimo domino Baptiste de Maletis, abbati Carevallis Placentine, a cui iuridice spectare dignoscitur, prout ab eodem latius intelligetis. Itaque curabitis vos, potestas et homines, et que ut supra comissimus debite executioni mandari, siquidem autem fortassis obstabit tam clature monialium dicti loci quam illorum canonicorum vel clericorum, qui ex ipso monasterio quoddam fictum habere pretendunt, provideatis pro concordia partium, prout vobis melius videbitur, ne ad nos propterea cum querela veniant, quibus pro iusticie cultu, prout expediens foret, providere minime cessaremus. Data Laude, die v ianuarii 1452.


(a) Segue cum iuridice depennato.