Registro n. 8 precedente | 355 di 1171 | successivo

355. Francesco Sforza al referendario di Piacenza 1452 gennaio 5 Lodi

Francesco Sforza ordina al referendario di Piacenza di provvedere che il piacentino Stefano Malelavolo ricuperi dai debitori dei dazi i crediti che vanta.

Refrendario nostro Placentie.
Exposito nobis per Stefanum Malelavolum, civem nostrum Placentinum, quia ibi debitores habet nonnullos datiorum ex causa ex quibus ob eorum renitentias et cavillationes satisfactionem consequi non potest suam in eius domini non a mediocre. Quare scribimus tibi et comitimus quatenus, vocatis vocandis, si constiterit tibi de credito exponentis, provideas opportune quod eidem debite et integre satisfiat de omni et toto eo quod habere debere apparuerit dictos veros debitores, omnibus iuris remediis conpellendo, ac iuxta datiorum ordines et consuetudines et in talem denique modum quod sibi Stefano querimonie non afferatur materia. Data Laude, ut supra.


(a) Segue mendiocre depennato.