Registro n. 8 precedente | 407 di 1171 | successivo

407. Francesco Sforza al podestà e commissario di Melegnano 1452 gennaio 10 Lodi

Francesco Sforza vuole che il podestà e commissario di Melegnano, accertato che Enrico Teutonico, detto Barbetta, abitante a Maleo, è vero creditore di Giovanni de Longo, detto de Erimis, costringa costui a soddisfare Enrico di tutti i suoi crediti.

[ 73v] Potestati et comissario Melignani.
Asserit Henrigus Theutonicus, dictus Barbetta, terre nostre a Malei habitator, se cuiusdam Iohannis de Longho, dicti de Erimmis, esse creditorem, a quo debitum suum assequi nequit, sicuti per inclusam eius suplicationem latius exprimitur. Quapropter mandamus tibi et volumus quatenus, si, vocato ad te Iohanne predicto, apparuerit de vero suplicantis credito, tunc conpellas Iohannem ipsum per omnia iuris remedia ad eidem exponenti integre satisfaciendum de omni eo, de quo verius debitor apparuerit, quavis ex causa rem huiusmodi expediendo summatim et celerius, ac ullo sine letigio, frivolis etiam obiectionibus quibuscunque sublatis. Data Laude, die x ianuarii MCCCCLII.


(a) Segue Malegniani depennato.