Registro n. 8 precedente | 409 di 1171 | successivo

409. Francesco Sforza al podestą e commissario di Lodi 1452 gennaio 10 Lodi

Francesco Sforza ordina al podestą e commissario di Lodi che, chiamate le parti e deferito il giuramento alla parte che vorrą, renda giustizia in modo che il lodigiano Alessio Pusterla abbia quanto gli spetta.

Potestati et commissario Laude.
Porrectam nobis suplicationem parte Alexii de Pusterlla, dilecti nostri civis Laudensis, tibi mictimus his insertam, eius autem continentiam actendentes et, auditis propterea partibus, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis ad te partibus, eisdem, super ibidem expressis ius ministres summarie et expeditius, sine strepitu et figura iuditii, cavillationibus et frivolis exceptionibus postergatis et abiectis quibuscumque, ac omni prorsus ammoto letigio, facti quoque veritate inspecta, deferendum sacramentum illi parti, cui melius de iure deferri putaveris, ut veritas in lucem deveniat et supplicans debitum suum omnino consequatur. Data Laude, die x ianuarii MCCCCLII.