Registro n. 8 precedente | 474 di 1171 | successivo

474. Francesco Sforza al luogotenente, al podestà e al giusdicente di Alessandria sine data [1452 gennaio] sine loco

Francesco Sforza ordina al luogotenente, al podestà e al giusdicente di Alessandria e quelli ai quali spetta di indurre, ope iuris, i debitori di Attisio de Puteo, figlio del defunto Antonio Pupillo, a soddisfarlo dei crediti che realmente ha con loro.

Dux Mediolani, et cetera, Papie Anglerieque comes ac Cremone dominus, expositum nobis fuit parte Attisii de Putheo, filii quondam Antonii Pupilli, civis nostri a Alexandrie, quod plures habet debitores, tam in civitate nostra Alexandrie et eius districtus quam aliis in locis dominii nostri, debitores, a quibus ab eorum renitentia et subterfugia b debitum suum consequi nequit, dignemur sibi in his de opportuno remedio providere. Qua de re mandamus harum serie locuntenenti, potestati et c iusdicenti nostre civitatis Alexandrie ceterisque ad quos spectat et spectabit, et cuilibet eorum quatenus ipsi Atisio et agentibus pro eo contra memoratos debitores ius ministrent sumarie, simpliciter et de plano, sine strepitu [ 85v] et figura iudicii, frivolis exceptionibus et frustatoriis dilationibus quibuscumque sublatis, facti veritate comperta, debitores eosdem compellendo, ad eidem Atasio et seu agentibus pro eo debite faciendo, postquam de vero eius debito aparuerit, predicta expediendo cum celeritate posibili.


(a) nostri in interlinea.
(b) Coś in A.
(c) Segue offit depennato.