Registro n. 8 precedente | 523 di 1171 | successivo

523. Francesco Sforza al podestà, al comune e agli uomini di Vigevano 1452 gennaio 20 Lodi

Francesco Sforza ordina al podestà, al comune e agli uomini di Vigevano di pagare il vigevanese Gaudenzio Colli per l'ospitalità data, su loro richiesta, ad alcuni nobili quando il duca e la consorte si portarono da quelle parti.

Potestati ac communi et hominibus terre Viglevani.
Conquestus est Gaudentius de Collis, de terra nostra illa Viglevani, quod non sit sibi satisfactum de nonnulla pecuniarum summa, quas debere habere a vobis asserit, vigore promissionis eidem facte pro alogiamento nonnullorum nobilium de nostris in eius hospitio, vestro mandato, hospitatorum, quando nos et illustrissima consors nostra in ea terra Viglevani moram tracximus. Scribimus propterea vobis, si vera sunt exposita, provideatis quod eidem debite satisfiat et in talem denique modum, quod obinde ulteriorem querimoniam non sentiamus. Data Laude, die vigesimo ianuarii MCCCCLII.