Registro n. 8 precedente | 572 di 1171 | successivo

572. Francesco Sforza al vicario del capitano della Valtellina 1452 gennaio 25 Milano

Francesco Sforza ordina al vicario del capitano della Valtellina di prendere visione del contenuto della supplica di Giacomo, detto Manginio, abitante a Sondrio in Valtellina. Provveda che i beni dei quali ivi si fa parola siano divisi equamente e si curi che i beni di Fumasio non vadano in rovina.

[ 103r] Vicario capitanei Vallisteline.
Exibite nobis suplicationis parte Iacobi dicti Manginii, habitatoris Sondrii, nostre illius Vallisteline, copiam videbitis introclusam. Eius autem inspecto tenore, presertim ut habilius bona memorata in ea Fomasii regi et gubernari valeant, mandamus tibi et volumus, quatenus, vocatis vocandis, de expositis veridicam suscipiatis informationem, et, constita de narratorum in ea veritate, provideatis expedienter quod debita bonorum, de quibus ibi habetur mentio, fiat divisio taliter, quod equalitas omnino servetur et bona eiusdem Fumasii nullo pacto in sinistrum pertranseant, sicuti, omni ex parte, honestati congruere videtur, servatis tamen modis et ordinibus superinde vigentibus. Data Mediolani, die xxv ianuarii MCCCCLII.