Registro n. 8 precedente | 576 di 1171 | successivo

576. Francesco Sforza al vicario dell'arcivescovo di Milano 1452 gennaio 26 Milano

Francesco Sforza chiede al vicario dell'arcivescovo di Milano di intervenire perché il ricorrente Beltrame Besozzi, abitante a Monza, paghi alle monache l'affitto, ma non sia privato del possesso del sedimine che ha in locazione, parendogli più conveniente che pietà ed equità facciano aggio nell'animo di religiose sul rigore della norma giuridica.

Vicario reverendissimi domini archiepiscopi Mediolani.
Animadvertentes ea que nobis expetit magister Beltramus de Besutio, terre nostre Modoetie habitator, presertim quia minus equum arbitraremur quod supplicans, ob conditiones ibidem memoratas, iure suo quod habet in sedimine, de quo supplicatio ipsa conmemorat, privari deberet, ortamur vos aud leviter et oneramus quatenus, si vera esse noveritis exposita, provideatis opportune quod ab ipso supplicante satisfacientur memorate ibidem domine abbatisse ex causa ficti, de quo ibi exprimitur, nullo pacto sedimine eodem privatus remaneat, cum religiosis magis conveniet pietatis et equitatis normam insectari quam iuris rigorem. Data Mediolani, die xxvi ianuarii MCCCCLII. Si quid forte aliud iuridicum adesset in oppositum, vellemus per vestras certiorari. Data ut supra.