Registro n. 8 precedente | 583 di 1171 | successivo

583. Francesco Sforza al vicario del podestà di milano 1452 gennaio 26 Milano

Francesco Sforza ordina al vicario del podestà di Milano che, accertato il credito, di cui nella supplica di Lucia de Mirabilis, vedova del magistro Giacomo e madre con carico di figli, costringa il menzionato Pietro a saldare il suo debito.

Vicario potestatis Mediolani.
Supplicationem recepimus parte Lucie de Mirabilis, relicte quondam magistri Iacobi subtoris, tenoris interclusi, eius autem visa continentia, maxime quia indignum profecto nobis vederetur quod supplicans, que vidua est et liberorum onere pergravata in consecutione crediti, de quo in ea exprimitur, per litigia deduceretur. Quia que res, pro qua agitur, confoveri meretur, mandamus vobis et volumus quatenus, evocatis ad vos partibus, super contentis in dicta supplicatione ius ministretis summatim et expeditius, simpliciter et de plano sine strepitu et figura iudicii, frivolis obiectionibus quibuscumque remotis, facti veritate attenta et, cum primum de vero supplicantis credito apparuerit, compellatis per omnia iuris remedia memoratum in ea Petrum ad integre satisfaciendum eidem exponenti pro omni eo, de quo verus debitor appareat ipsius quondam magistris Iacobi, premissa expediendo intra dies quindecim ad tardius post harum receptionem. Data Mediolani, die xxvi ianuarii MCCCCLII.
Refecte sunt littere suprascripte sub data Mediolani, die xxvi februarii 1452.