Registro n. 8 precedente | 584 di 1171 | successivo

584. Francesco Sforza al Consiglio di giustizia 1452 gennaio 27 Milano

Francesco Sforza ordina ai membri del Consiglio di giustizia che, di tutto informati, costringano gli eredi di Marco, menzionato da Giovanni della Guardia nella sua supplica, a versare speditamente a Giovanni quanto devono.

Consilio iusticie.
Animadvertentes involute hiis petitionis seriem, quam nobis exibuit Iohannes della Guardia, familiaris noster dilectus, potissime quia ab equitate si quidem alienum videretur quod Iohannes ipse ob eius in memoratum ibidem quondam Marchum liberalitatem iaccturam patiatur, commictimus vobis et volumus quatenus iis que, supplicatio ipsa commemorat, expedienter suscipiatis informationem et deinde, talem in modum in re huiusmodi operam detis, quod supplicans creditum suum ab heredibus dicti quondam Marci omnino consequatur quam cicius fieri poterit, ne a nostris propterea devietur obsequiis, in quibus sedulo illum habemus inplicitum, nec sumptibus fatigetur et incomodis. Data Mediolani, die xxvii ianuarii MCCCCLII.