Registro n. 8 precedente | 681 di 1171 | successivo

681. Francesco Sforza al podestà di Alessandria 1452 febbraio 3 Milano

Francesco Sforza trasmette al podestà di Alessandria la supplica degli alessandrini Ruffino Pettenario e Guglielmo Ardigano: se constata che i supplicanti si sono obbligati con Cazzanimico per il menzionato Andrea, provveva per ogni via giuridica che detti ricorrenti siano reintegrati indenni.

Potestati Alexandrie.
His inclusam tibi mictimus supplicationem quam recepimus parte Ruffini Pectenarii et Guilielmi Ardigani, civium nostrorum Alexandrie, eius autem considerata serie, maxime quod fideiussor relevari meretur indempnis, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis vocandis, apparuerit supplicantes ipsos sese obligasse versus nominatum in ea Cazzanimicum pro Andrea, ibidem etiam memorato, sicuti asseritur, eo casu conpellas per omnia necessaria iuris remedia ad relevandos supplicantes eosdem ab huiusmodi fideussione et indempnes, omni ex parte prestandum, quemadmodum iustitie et honestati convenire videtur. Data Mediolani, die iii februarii MCCCCLII.