Registro n. 8 precedente | 777 di 1171 | successivo

777. Francesco Sforza al podestà di Milano e al suo giudice dei malefici 1452 febbraio 5 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Milano e il suo giudice dei malefici consentano a Giovanni de Lomeno, mercante milanese, di presentare le sue difese in modo che non possa lamentarsi che, per mancanza di quelle, sia stato ingiustamente condannato. Se vi fosse alcunché in contrario, glielo si dica.

[ 132r] Potestati Mediolani et eius iudici maleficiorum.
Porrectam nobis parte Iohannis de Lomeno, civis et merchatoris huius inclyte urbis nostre Mediolani, vobis mittimus, presentibus alligatam, eius autem considerata continentia, presertim quia honestum satis videtur ut supplicans defensiones suas legitime facere valeat et de eius innocentia edocere, mandamus vobis et volumus quatenus compariter quaslibet et defensiones legitimas, que proinde per ipsum supplicantem, sive per eius procuratorem, admittatis et admitti faciatis, ne supplicans conqueri habeat quod, defectu comparatus et defensionum suarum, condemnari indebite veniat. Data Mediolani, die v februarii MCCCCLsecundo. Si tamen aliud iuridicum in oppositum adesset vellemus vestris fieri clariores. Data ut supra.