Registro n. 8 precedente | 881 di 1171 | successivo

881. Francesco Sforza al podestà di San Colombano 1452 febbraio 20 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di San Colombano di rimettere, con procedura sommaria e considerato che trattasi di ultime volontà, Riccardo Caroli e Bartolomeo da Cesena nel possesso dei beni che a loro giuridicamente spettano.

Potestati Sancti Columbani.
Attendentes continentiam eorum, de quibus inclusa facit supplicatio mentionem Ricardi de Carulis et Bartolamei de Cisena, maxime quia pium est ultimas voluntates servare, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis vocandis, super contentis in dicta supplicatione iuris debitum facias summarie et de plano, sine strepitu et figura indicii, ponendo supplicantes ipsos ad eam bonorum, pro quibus agitur, possessionem et tenutam ad quam iuridice ponendi fuerint in modum quod alicui obinde iuste querele non suppetat occasio. Data Mediolani, die xx februarii 1452.