Registro n. 8 precedente | 947 di 1171 | successivo

947. Francesco Sforza al podestà di Alessandria 1452 febbraio 23 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Alessandria che, vista la rinnovata supplica di Raimondino Feruffini e Zanino e Margarina de Ladulo, se trova essere vero quanto in essa esposto, faccia revocare ogni novità contro i ricorrenti e vada innanzi nella causa in base al contenuto delle precedenti lettere.

Potestati nostro Alexandrie.
Parte Raymondini Ferufini et Zanini ac Margarine, sororum de Ladulo, itterato nobis supplicatum nobis extitit, sicuti per annexam eorum supplicationem plenius cernere poteris. Ne igitur supplicantes ipsi digne conqueri valeant quod asserta sententia, de qua ibi exprimitur, minus debite et per suspectum iudicem executioni demandati a sit, attentis etiam litteris, quas tibi proinde, superioribus diebus, emanavimus ad eorundem suplicantium requisitionem, que omni cum honestate processerunt, ideo scribimus tibi et mandamus quatenus, si narrata vera esse compereris, eo casu omnem in supplicatione expositam novitatem contra ipsos supplicantes factam revoces libere, et revocari facias et deinde in causa hac procedas iuxta tenorem antedictarum litterarum nostrarum. Data Mediolani, die xxiii februarii 1452.


(a) Così in A.