Registro n. 8 precedente | 957 di 1171 | successivo

957. Francesco Sforza al podestà e commissario di Lodi 1452 febbraio 25 Milano

Francesco Sforza trasmette al podestà e commissario di Lodi la supplica di Bassano Brioschi, ministro dell'ospedale lodigiano di Sant'Antonio, e vuole che convochi quel Pietro menzionato nella supplica per costringerlo a soddisfare prontamente in tutto il ricorrente.

Potestati et commissario Laude.
His insertam tibi mittimus supplicationem, quam recepimus a Bassiano de Briochis, ministro hospitalis Sancti Antonii civitatis illius nostre Laude. Cum igitur res, pro qua agitur, digna favore existat, ideo mandamus tibi et volumus quatenus si, evocato ad te memorato in ea Petro, constiterit ipsum promisisse, et condemnatum proinde fuisse, sicuti exponitur, compellas illum per omnia iuris remedia ad eidem supplicanti integre satisfaciendum pro omni eo ad quod sibi Petrus idem, ex causa in ea expressa teneri reperiatur, sic quod summarie et expeditius supplicans ipse suam debitam satisfactionem omnino consequatur. Data Mediolani, die xxv februarii 1452.