Registro n. 9 precedente | 11 di 257 | successivo

11. Francesco Sforza ai collaterali del banco degli stipendiati 1453 maggio 12 Milano

Francesco Sforza comunica ai collaterali del banco degli stipendiati che nella rassegna, fatta il 29 ottobre dell'anno precedente dal collaterale Giovanni Orombelli, al cremonese Giovanni Alberto Bersani, capitano del divieto di Parma, addebitò mancanza di cavalli e di persone. Siccome il duca è stato rassicurato che Giovanni Alberto ha sempre fedelmente servito, dispone che abbia per tutto il tempo del suo servizio quanto gli spetta.

Collateralibus suprascriptis.
In monstra quadam facta per Iohannem Horrombellum, collateralem nostrum, Iohanni Alberto de Bersanis cremonesi, capitaneo tunc nostro devetus parmensis, die xxviiii octobris anni (a) proximi preteriti, comperti sunt nonnulli equorum et personarum defectus, sed quia nobis facta est fides per ipsum Iohannem, ipsum capitaneum cum suis, tunc temporibus, pro serviciis nostris fuisse impeditum contra scuranum, nec ob id sociales suos ipsi collaterali audere potuisse, informati etiam ipsum Iohannem Albertum abinde in antea et postea bene et fideliter servivisse, contentamur et volumus quod defectus quoscumque, ipsa in scriptura tantum factos, cassetis et annulletis monstramque ipsam pro bona habeatis, quemadmodum per presentes nos habemus, quibuscumque in contrarium disponentibus minime attentis, expediendo rationes suas usque ad finitum tempus officii sui. Data ut supra.
Etiam non obstante quod non habeat monstram cassacionis sue expediendo, ut supra, pro omnibus equis et familia quam tenere habeat, iuxta ordines nostros, informati enim summus per officialem bullectarum (1) nostrum pro me et nobis facta est fides eidem Iohanni Alberto per eum fuisse factam monstram cassacionis, nec in ea defectus aliquos compertos esse. Data ut supra.
Zanetus.
Cichus.


(a) Segue proximi in interlinea.

(1) Identificato come Giovannolo Galassi (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 171).