Lombardia Beni Culturali
108

Attestationes testium

1184 ottobre 16, Brescia.

Presbitero de Mairano, console di giustizia di Brescia, ordina al notaio Giovanni de Prata di redigere in forma pubblica le testimonianze in favore dell'abate di S. Pietro in Monte, escusse in propria presenza nella controversia tra Alberto <de Cenatho> , abate <del monastero> , da una parte, nonché Gandolfino, Guizardino, Daimundo, Pietro e Acerbo da Buthezole, dall'altra.

Originale, ASVat, FV, I, 2697 (SPM, 96) [A].

Cf. BONFIGLIO DOSIO, Condizioni economiche, p. 155 (nota 265).

Precede sulla stessa pergamena il doc. coevo (n. 107).
L'impaginazione corrisponde a quella dell'originale, dove ogni testimonianza, preceduta da paragrafo, è collocata a inizio di rigo.
Circa il contenuto cf. docc. 103, 107, 109, 115.

§ Testes domni abbatis Sancti Petri in Monte (a) dati contra homines de Butheziolis.
§ Zucca de Goiono i(uratus) t(estatur) se vidisse die lune proximo transacto Gandulfinum et Vuizardum de Canta|rina de Buthezolis supra cap(ud) cluse abbatis Sancti Petri in Monte et prohiciebat lapides cluse huc et ill|uc, et hoc fuit summo mane, et dicit quod nocte illa venit aqua zusum per clusam, et dicit quod Torcolus de Goio|no erat cum se teste, quia iverant ad molinum mazinare.
§ Torcolus de Goiono iu(ratus) t(estatur) idem quod Zucca per omnia, et ambo dicunt quod Gandulfinus et Guizardi|nus cum nave abbatis iverunt supra clusam. Interogatus quomodo scit quod aqua venisset zusum per clusam nocte | illa, r(espondit) quod adhuc mazinabat molinum quando illi ceperunt prohicere lapides, s(et) statim defecit illis prohicien|tibus lapidibus, et dicit quod Petrus et Raimundinus et alii plures de Cantarina erant ab alia parte ripe et | ridebant et ludebant.
§ Petrus de Goiono i(uratus) t(estatur) quod ipse iverat cum carro et bubus ad Clesim accipere aquam in die lune predic|to, et vidit Gandulfinum in capite cluse abbatis et prohicere lapides cluse huc et illuc, et vidit Gui|zardum similiter in clusam et in nave cum Gandulfino, s(et) non vidit eum prohicere lapides; de hominibus qui erant | ab alia parte ripe dicit idem quod Torculus, excepto quod non cognovit Petrum neque Daimundinum.
§ Zener de Cantarina iu(ratus) t(estatur) quod ipse erat in aera sua in proxima dominica transacta in sero, et tunc audivit | homines ire per vites Guizardini, ut credit de vitibus, et audivit unum ex eis dicere: 'Girarde, vade piscari ?'; | et ipse r(espondit): 'Est plena ?'; et alius dixit: 'Bene vadit zusum turbida'. Interogatus, r(espondit) quod Clesis non erat plena, tunc non | cognovit homines illos. Item dicit quod ipse prandebat in die iovis ante predictam dominicam cum Lafranco de Re|thodo in quodam suo ca(m)po, et tunc Lafrancus dixit sibi testi: 'Quare non dicitis vos do(m)no Iohanni de Sancto Petro | ut veniat et acordet se nobis de clusa sua ? Antequam veniant multi dies sonabit inde aliud; nos firma|bimus per sacramentum nos quod tenebimus insimul de hoc quod faciet unus quod alii tenebunt cum eo'; et iste | r(espondit): 'Ipse faciet quod erit ei faciendum'.
§ Rasel de Goiono i(uratus) t(estatur) quod ipse venerat in die dominico transacto circa vesperas ad molina abbatis que | custodiebat, et volebat aptare clusam quia aliquantulum erat peiorata; et tunc Petrus Lacca (b) dixit (c) si|bi quid (d) volebat facere; et iste r(espondit) quod volebat apptare clusam abbatis; et Petrus dixit: 'Ego in|terdico tibi ex parte consulum Brixie ne eam aptes, quia omnes lapides (e) quos ibi posueris pro|hiciemus et alios qui erant ibi'. Interogatus si ipse aptabat clusam ibi ubi Clesis eam disscipaverat et | ibi ubi Clesis destruit (f) terram, r(espondit) non. Dicit quod clusa (g) non erat fracta, s(et) faciebat da(m)pnum et eam | volebat claudere.
§ Girardus da Serle iu(ratus) t(estatur) quod ipse sedebat in carobio Canterine quodam die dominico post cenam, et tunc | Daimundinus et Guizardinus et Adamminus et Roba et filii et Ubertinus et Ubertinus de Machono e|rant ibi et dixerunt: 'Quis vult venire videre si molinarii abbatis sunt ad clusam ?'; et se ivisse cum | eis, et cum fuissent prope montem, Daimundinus dixit Guizardino ut iret videre si ipsi aptaverant (h) | clusam, et si apptata erat dixit ut voret eos; et sic Guizardinus et Adamus iverunt ad clusam, | et cum stetissent aliquantum, vocaverunt Daimundinum ut iret ad eos; et sic Daimundus cum ceteris predictis iverunt | ad eos, et dicit se audisse illa vice lapidem unum v(e)ntolari in clusa, s(et) quid fecissent (i) ibi non vi|dit. Interogatus si vidit in illis diebus quod Clesis iret turbida, r(espondit) non.
§ Ubertinus de Cantarina i(uratus) t(estatur) idem quod Girardus da Serle, et addit quod ipse, die illo dominico, in mane iverat du|c[er]e unum suum iumentum ad pascolandum, et vidit quod aqua Clesis ibat turbida iusta ripam a mane cluse | et etiam de tuppis terre cadebant in aqua, et etiam Vuizardinus cum pede movit tuppam terre de ripa ita quod cecidit | in aqua. Item dicit se vidisse Guizardinum et Gandulfinum auferre limum (j) susum de clusa quia in sicco e|rat, et dicit: 'Nullum malum fecerunt in clusa in die lune'; et dicit se non ivisse in sero predicto ad clusam | cum Daimundo, nec alius ivit ad clusam nisi Daimundus quando Guizardinus voccavit Daimundum.
§ Markesinus filius Robe de Abuthezole iu(ratus) t(estatur) quod ipse erat in una costa in sero die dominico predicto, | et vidit Guizardinum et Adaminum et Azerbum ire versus clusam in zusum, et audivit lapidem unum v(e)ntolari, | s(et) nescit quis fecisset hoc nec quid agerent ad clusam. Postea audivit eos vocare Daimundum et ipse ivit solus ad eos. | Item dicit quod ipse sero illo veniebat ante istud factum, quod dixit modo, cum bestiis a pasculo et audivit dici quod tunc a|qua Clesis turbida (k) ibat iusta ripam. Actum est hoc in ecclesia Sancti Iohannis Baptiste, a(nno) Domini .MCLXXX|IIII., die martis .XVI. intrante octub(ri), indictione .II. Interfuere d(omi)nus Teutaldus causidicus de Muscolinis | et Maifredus Bozzii ac Ottolinus de Batestuppis necnon et Stephanus Boccardus testes rogati.
(SN) Ego Ioh(anne)s de Prata sacri pal(acii) notarius autenticum harum attestationum vidi et legi, quas confessus fuit | d(omi)nus Presbiter de Mairano consul iustitie Brixie sub se fore allatas de placito quod vertebatur inter dom|num Albertum abbatem Sancti Petri in Munte, ab una parte, et Gandulfinum et Guizardinum et Daimundum et Petrum et A|zerbum, omnes da Buthezole, ab altera, et sicut in eis continebatur, ita et in his scripsi, nullo addito vel diminuto | quod sensum mutet (l), de quibus dictus Presbiter michi dedit parabolam ut eas perpetuarem et i(n) publicam notionem | deducerem (m), quod feci, et me subscripsi.


(a) A Mote.
(b) Meno prababile la lettura Lacta.
(c) Precede et (nota tironiana) senza apparente significato, a meno di intendere venit et dixit.
(d) A q(ui)d(em) con segno abbr. per -em depennato.
(e) Segue quia om(ne)s iterato.
(f) A destrux(it) t(er)ra(m) con -x(it) t(er)ra(m) espunto e con -it aggiunto di seguito.
(g) A cleusa con -e- espunta.
(h) -p- ed -e- corr. da altrettante lettere.
(i) Segue in clusa cassato mediante sottolineatura.
(j) A linu(m).
(k) Segue erat cassato mediante sottolineatura.
(l) Segue et (nota tironiana) eas depennato.
(m) Segue et (nota tironiana) me depennato.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS