Registro n. 10 precedente | 431 di 1018 | successivo

431. Francesco Sforza al cardinale Colonna 1452 agosto 4 Quinzanello

Ripetizione di missiva riportata al foglio 68r.

[ 70r] Reverendissimo (a) in Christo pater et domine tanquam pater noster precipue, habet venerabilis frater Christoforus de Attendolis, prepositus ecclesie Sancti Abondii civitatis nostre Cremone, affinis noster dilectus, presentium latorem pro nonnullis suis peragendis, de quibus dominatio vestra certior effitietur in presentiarum ad partes illas Romanas transmittere his fisus in ea qua soletis dilectos nostros humanitate et caritate plecti ad vos recursum habebit. Quamobrem et nos dominationem vestram maiorem in modum exortam facimus ut nostri contemplatione hunc ipsum eius nuntium comendatum suscipere et confovere velit quemadmodum reverendam dominationem vestram facturam non ambigimus parati pro ea ad omne eius decus et incrementum. Ex felicibus nostris castris apud Quinzanum, die iiii augusti MCCCCLsecundo.
Signata Cichus.


(a) Cosė in A.