Registro n. 10 precedente | 725 di 1018 | successivo

725. Francesco Sforza al Consiglio di giustizia 1452 ottobre 4 Leno

Francesco Sforza informa i membri del Consiglio di giustizia di aver indirizzato da loro i de Curtonibus per la controversia a loro ben nota, della cui conclusione li incarica in modo che le parti non siano gravate da altre fatiche e spese.

Dominis de Consilio Iustitie.
Dilectissimi nostri, dignovimus coram vobis iam versam esse controversiam, de qua in his inclusa supplicatione mentio fit, et de re ipsa vos informatos ad plenum esse curavimus, supplicantes istas de Curtonibus ad vos dirigere, scribentes vobis ac plurimum onerantes quod ad eiusmodi controversie, vocatis vocandis, diffinitionem taliter intendatis ac provideatis, quod obinde partes ipse laboribus et expensis diutius non fatigentur ut ad nos cum ulteriore querela redire non habeant. Data in nostris felicibus castris apud Lenum, die quarto octobris 1452.