Registro n. 11 precedente | 105 di 1770 | successivo

105. Francesco Sforza al podestÓ di Piacenza 1452 aprile 5 Milano

Francesco Sforza ricorda al podestÓ di Piacenza di avergli affidato il diciotto del passato marzo la soluzione della vertenza che contrapponeva Giacomo, detto Piacentino, degli squadrieri dei provisionati ducali e il fratello Bartolomeo da una parte e Giovanni Antonio Bianchi e Andriolo de Paradiso dall'altra parte. Siccome ora deve avvalersi di altri servizi di Giacomo, pu˛ consentire solo quindici giorni per la soluzione della vertenza.

Potestati nostro Placentie.
Die decimo octavo elapsi proxime mensis martii scripsimus vobis et commissimus ad suplicationem Iacobi dicti Placentini ex squadreriis provisionatorum nostrorum et Bartholomei eius fratris, quatenus in differentia inter eos, parte una, vertente ac Iohannem Antonium de Blanchis et Andriolum de Paradiso, parte ex altera, sive pluribus maxime bonorum occasione de domo veteri ius ministraretis summarium et expeditissimum, et prout in eis litteris continetur. Nu(n)c autem cum alis nostris in servitiis exercere habeamus et volumus predictum Iacobum, adeo quod diutius in litigiis obversari non potest, scribimus vobis et mandamus quatenus controversie huiusmodi, auditis et intellectis partium iuribus, infra dies quindecim continuos debitum finem imponatis et talem quod ea occasione is noster provisionatus amplius ad nos redire non habeat. Data Mediolani, die v aprilis MCCCCLII.