Registro n. 11 precedente | 1099 di 1770 | successivo

1099. Francesco Sforza al vicario del podestą di Cremona 1453 marzo 21 Cremona

Francesco Sforza ordina al vicario del podestą di Cremona di far restituire a Ventura, moglie di Giovanni Cuvi, o allo stesso Giovanni i pegni loro tolti a istanza di Pellegrino de Beutis.

Domino vicario potestatis nostri Cremone.
Quemadmodum vobis oraculo vive vocis commissimus, volumus quod domine Venture, uxoris Iohanni(s) de Cuviis, sive eidem Iohanni restitui libere faciatis pignora eis seu de eorum habitacionis domo, derobata ad instanciam Pellegrini de Beutis (a), si et quatenus de iure veniant restituenda, ne iugales ipsi iustam gravaminis habeant causam, premissa expediendo omni absque litigio et celleritate possibili, cavillacionibus et frivolis obiectionibus procul motis quibuscunque, factique veritate attenta. Data Cremone, xxi martii 1453.


(a) Segue Bettes depennato.