Registro n. 11 precedente | 1304 di 1770 | successivo

1304. Francesco Sforza al capitano del Seprio 1453 aprile 16 Milano

Francesco Sforza vuole che il capitano del Seprio faccia avere a Giovanni Antonio de Maniis dai comuni e dagli uomini del vicariato di Saronno quanto gli dovuto per i cariaggi da lui ottenuti all'incanto dal 1448.

Capitaneo nostro Seprii.
Creditor est, ut asserit, Iohannesantonius de Maniis communium et hominum vicariatus Burgi Seroni, occasione debiti carrigiorum que de anno MCCCCXLVIII ad incantum conduxit, sicuti ex incluse supplicationis tenore religi potest. Quare, cum equum sit ut quisque suum assequatur debitum, eapropter mandamus tibi et volumus quatenus, constito summarie de vero supplicantis debito, provideas expedienter quod supplicans, attenta rei qualitate et ullo penitus absque litigio, assequatur et reportet suum integre obinde debitum nec iustam habeat querele causam. Data Mediolani, die xvi aprilis MCCCCLIII. (a)


(a) A margine: Pro Antonio hostiario domini.