Registro n. 11 precedente | 1321 di 1770 | successivo

1321. Francesco Sforza al capitano del divieto dell'Oltrepo pavese 1453 aprile 17 Milano

Francesco Sforza comunica al capitano del divieto dell'Oltrepo pavese di avere affidato al podestÓ di Pavia la vertenza del comune e degli uomini di Montaldo Pavese con alcuni de Canibus per il pagamento degli oneri di Montaldo. Deve,quindi, non pi¨ curarsi di detta vertenza e rimettere tutto al podestÓ, la cui sentenza egli manderÓ ad effetto.

[ 275v] Capitaneo nostro devetus Papiensis ultra Padum.
Remisimus impresentiarum, ad supplicacionem comunitatis nostre Papie, potestati nostro ibi differentiam vertentem inter commune et homines Montaldi Papiensis et nonnullos de Canibus occasione solutionum onerum in dicto loco Montaldi incumbentium, quam tibi nuperime commiseramus, eo maxime quia cause ipsius cognitio dicto nostro potestati spectare dicitur, tuque in ea iudex ex nunc (non es) ordinarius, volumus igitur ut de causa ipsa te non intromitas, sed partes remittas ad dictum potestatem eisdem iuris debitum facturum, et qui per suas te certiorem reddet de sua superinde (a) sententia et declaratione, quam tu exinde observare et executionem demandare habebis. Data Mediolani, die xvii aprilis MCCCCLIII.


(a) Segue sententiam depennato.