Registro n. 11 precedente | 136 di 1770 | successivo

136. Francesco Sforza precisa i termini del condono concesso a Franzone Sacchi 1452 aprile 18 Milano

Francesco Sforza ricorda che il primo di aprile ha condonato a Franzone e ai fratelli Sacchi oltre che ad altri, condannati per causa di certi eccessi da Bordone di Caglio, commissario e capitano ducale di Binasco, con lettere patenti con le quali, perņ, non intendeva affatto derogare dai diritti della chiesa pavese di San *********.

[ 53r] Dux Mediolani et cetera, Papie Anglerieque comes ac Cremone dominus, concessimus pridie, videlicet primo presentis mensis aprilis, Franzono et fratribus de Sachis ac nonnullis aliis condemnatis per Bordonum de Calio, comissarium et capitaneum nostrum Binaschi ex causa certorum excessu(u)m gratiam liberalem per patentes litteras nostras, ad quarum tenorem nos, absque ulteriore earum replicatione, referimus cum hac tamen reservatione quod per illas nostras nec earum tenorem intelligebamus nullo pacto iuribus ecclesie Sancti ********* Papiensis derogare. Ut igitur hac nostra mens optima et dispositio omnibus pateat, eapropter decernimus per presentes et declaramus ac volumus quod per dictas litteras sive earum dispositionem quovismodo non intelligatur nec intelligi possit, vel debeat derogatum extitisse nec esse iuribus eiusdem ecclesie et per respectum ad ipsa iura dicte ecclesie huismodi nostram concessionem et litteras nostras, ut supra, datas nullius esse volumus roboris vel momenti ipsis tamen concessione et litteris in relinquis firmis manentibus, in quorum testimonium presentes fieri et registrari iussimus nostrique sigili muninime roborari. Data Mediolani, die decimo octavo aprilis MCCCCLsecundo.