Registro n. 11 precedente | 1434 di 1770 | successivo

1434. Francesco Sforza al podestÓ di Como 1453 aprile 28 Milano

Francesco Sforza ordina al podestÓ di Como di dare esecuzione agli arbitrati, motivo della lite tra Realdo e Francesco, fratelli de Lucino, in base all'elenco delle ripartizioný che cosý ricompensano Realdo creditore del fratello.

[ 297r] Potestati nostro Cumarum.
Intellectis iis, que ad nos impresentiarum scripsistis circa materiam arbitramentorum, quorum occaxione lis est inter Realdum et Francischum, fratres de Lucino, visaque lista annexa vestris, cuius copiam vobis remittimus introsertam, quia nunc declaratis quod, licet in superioribus litteris vestris affirmaveritis arbitramenta predicta nequaquam esse revidenda, salvo si dictus Realdus decerneret se notabiliter lesum respectu posessionis de Camnagho et creditorem ipsorum fratrum, non intellexistis, tamen, partita dicte liste fuisse remissa eidem Realdo scontro dicte posessionis de Camnagho, et cetera, prout dicte vestre seriosius mentionem faciunt et ex eorum annexa similiter copia religi potest, eam ob rem, premissis attentis, et precipue ut causa hac finem capiat celerem, sicuti decet, posteaque arbitramenta ipsa enormem in se non videtur continere lesionem, mandamus vobis et volumus quatenus sepedicta arbitramenta exequamini et exequi omnino faciatis iuxta formam iuris statutorum ac decretorum in illa civitate nostra superinde vigentium, aliquibus nostris hac in re emanatis non attentis. Data Mediolani, xxviii aprilis 1453.