Registro n. 11 precedente | 1449 di 1770 | successivo

1449. Francesco Sforza agli abbati dei mercanti di Milano 1453 aprile 27 Milano

Francesco Sforza vuole che gli abbati dei mercanti di Milano, se loro risulterÓ comprovato il sospetto del ricorrente mercante milanese Stefano Roffimio nei riguardi del consulente scelto nella vertenza che lo contrappone a Giovanni e fratelli Belloni, si avvalgano del consiglio di un altro giurisperito.

Abbatibus mercatorum civitatis Mediolani.
Conqueritur dilectus civis noster et mercator (a) Mediolani Stefanus Roffimius quod, cum alias facta fuerit vobis impositio ut procedatis ad iuris administrationem inter dictum Stefanum, parte una, et Iohannem et fratres de Bellonis, parte altera, cum consilio vestri consultoris, quem ipse habet suspectum et propter suum nundum poterit consequi debitum a dictis fratribus de Bellonis. Propterea, ut omnis digna suspitionis sublevetur causa, committimus vobis et volumus quathenus, sumpta de causis suspitionis diligenti informatione, si cause eedem suspitionis legitime exprobabiles videbuntur, eo casu, ad expeditionem dicte cause cum consilio alterius probi iurisperiti, de quo vobis videbitur, (procedatis). Data Mediolani, xxvii aprilis MCCCCLIII.


(a) et mercator in interlinea.