Registro n. 11 precedente | 1515 di 1770 | successivo

1515. Francesco Sforza al podestà di Como 1453 maggio 5 Milano

Francesco Sforza esprime al podestà di Como la sua soddisfazione per come s'è conclusa la vertenza di Caterina e Antonia, figlie minorenni del defunto Cristoforo de Curte, mogli di Costantino ed Ercole, figli dello squadriero dei provisionati ducali, oltre che di Giovanni Manzoni e di altri con il comasco Giacomo, detto Belo de Matiis, tutore delle minorenni. Apprezza che a conclusione della tutela sia stato riconosciuto che Giacomo l'amministrò legalmente per cui non avrà mai fastidio di alcun genere, ma precisando che egli è creditore dalle minorenni di duecento otto fiorini.

Potestati nostro Cumarum.
Gratum nobis fuit per vestras intellexisse que secuta sunt in re vertentis differentie inter Caterinam et Antoniam, minores filias quondam Cristofori de Curte, uxores Constantini et Herculis, filiorum dilecti squadreri provisionatorum nostrorum et Iohannis Mazoni, parte una, sive pluribus, et Iacobum dictum Belum de Matiis, civem nostre illius civitatis et tunc dictarum minorum tutorem, quam vobis commisseramus. Aprobantes igitur factam ea in re conclusionem et declarationem, quam seriosius inclusa copia litterarum earundem vestrarum commemorat, contentamur et volumus ac declaramus ut, posteaquam prenominatus Iacobus legaliter et rectius dictam tutellam administravit et gessit, concorditerque dicta declaratio in conclusione facta est inter partes quod (a) Iacobus nullo unquam tempore venturo occaxione dicte gestionis et administratione tutelle, aut alia quelibet machinatione [ 311v] ab ipsis minoribus sive pupillis molestari quoquomodo realiter nec personaliter valeat, sicuti nostre est intentionis, honestatique et iusticie consonum videtur, declarantes etiam prenominatum Iacobum verum esse creditorem dictarum pupillarum de florenis illis ducentisocto, de quibus, et prout constat ex tenore dictarum litterarum vestrarum, eo maxime quia sic asseritis de partium consensu procedere. Mediolani, v maii 1453.


(a) Segue his depennato.