Registro n. 11 precedente | 1605 di 1770 | successivo

1605. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 maggio 11 Milano

Francesco Sforza ordina a Cedreone da Roma, vicario del podestÓ di Milano, che, se si sarÓ convinto della veritÓ di quanto contenuto nella supplica di Giovanni Pietro Peregrossi, induca il citato Filippo a fare quanto deve. Qualora non fosse possibile stendere l'istrumento per mancanza della imbreviatura, Cedreone si basi su quanto riportato nella supplica circa l'ereditÓ e il testamento e rimetta Giovanni Pietro nel godimento della possessione e dei beni cui in essa si accenna.

[ 329r] Domino Cedreoni de Roma, vicario domini potestatis Mediolani.
Intellecta supplicatione nobis porecta per Iohannem Petrum de Peregrossis, quam his insertam vobis mittimus et eius continentiam attendentes, committimus et vobis mandamus et volumus quatenus vos informetis de narratis in ea supplicatione et, si vera esse comperietis contentis ea his in supplicatione, compellatis Philipum in ea nominatum ad faciendum (a) debitum, prout in ea supplicatione (b) fit mentio. Et in casu quo Philipus ipse assereret, seu vobis (c) videretur ipsum Philipum non velle seu non posse explere dictum instrumentum de quo in ea supplicatione fit mentio, propter carentiam ipsius imbreviature, de qua agitur, eo casu volumus et committimus vobis quatenus, sumpta superinde informatione, declaretis super adhibitis hereditatis et testamenti et institutis (d) hereditatis, de quibus in ea supplicatione fit mentio, prout iuri et veritati vobis videbitur convenire, restituatisque libere ipsum Iohannem Petrum ad posessionem et tenutam bonorum de quibus in ea supplicatione fit mentio, prout de iure venit seu veniet restituendum, procedendo in premissis summarie, simpliciter et de plano sine strepitu et figura iudicii, sola facti veritate inspecta. Data Mediolani, xi maii 1453. (e)


(a) Segue dictum depennato.
(b) Segue exprimitur depennato.
(c) Segue videretur depennato.
(d) Segue heredis depennato.
(e) A margine: Ordinatio per dominum Cedreonem.