Registro n. 11 precedente | 224 di 1770 | successivo

224. Francesco Sforza al capitano del distretto pavese d'Oltrepo 1452 luglio 7 presso Trignano

Francesco Sforza ordina al capitano del distretto pavese d'Oltrepo che, convocati gli eredi di Morino de Monte e di Beatersina, sua defunta consorte, cerci di comporre le divergenze delle parti, divergenze per cui ricorre Tomasina,vedova di Carlino de Conferto, abitante in quel di Casteggio, del cui stato vedovile e della sua povertÓ deve tener conto in modo che i suoi diritti siano tutelati. Qualora le parti non si accordassero, il capitano renda giustizia con rito sommario.

Capitaneo nostro districtus Papiensis ultra Padum.
Exhibitam nobis supplicationem parte Thomasine, relicte quondam Carlini de Conferto, habitatricis terre illius nostre Clastigii, his inclusam tibi mictimus. Ilius itaque attenta continentia, et quod supplicans vidua ipsa est et pau(p)erima, cuius iura digne oppitulary debent, scribimus tibi et committimus quatenus, vocatis heredibus Morinii de Monte et Beatersine, eius Morini quondam uxoris, omni diligentia et studio partes componere procures ita quod, absque litigio ullo, huiusmody controversia tollatur. Quando quidem partes easdem concordare nequeas, iustitiam ministres et facias summarie simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis exceptionibus ammotis quibuscunque, ac omni cum celeritate possibili, ne obinde laboribus et expensis partes ipse diutius fatigari veniant. Ex felicibus nostris castris apud Trignanum, die vii iulii MCCCCLsecundo.