Registro n. 11 precedente | 513 di 1770 | successivo

513. Francesco Sforza a Paolo de Amiconibus 1453 gennaio 17 Milano

Francesco Sforza vuole che Paolo de Amiconibus, capitano della Martesana, accertati i crediti di Tommaso e Giovanni, fratelli de Advocatis, abitanti nella localitÓ ducale di Cisano, costringa, incurante dei suoi limiti giuridizionali in materia, i debitori a onorare i loro obblighi.

[ 118v] Paulo de Amiconibus, capitaneo nostro Martesane.
Thomas et Iohanes, fratres de Advocatis, habitatores Cisani ducatus nostri, sicuti ex tenore incluse eorum supplicationis cernere poteris, plures habent in commissa tibi iurisdictione debitores retrogrados admodum in solvendo. Quare, ut supplicantes et debitores ipsi minoribus incomodis fatigentur et expensis, ea propter commitimus tibi et volumus quatenus, constante tibi summarie et ullo absque litigio de vero exponentium credito, compelas debitores ipsos et eorum singulum ad supplicantibus cum integritate satisfaciendum pro omnibus iis de quo veri apparuerint debitores, quavis ex causa, ita quod eorum debitum celerrime consequantur, etiam non obstante quod commissa tibi iurisdictio se ad tantam usque ad summam non extendat. Data Mediolani, die xvii ianuarii MCCCCLIII.