Registro n. 11 precedente | 552 di 1770 | successivo

552. Francesco Sforza a Giovanni Angelelli 1453 gennaio 20 Milano

Francesco Sforza vuole che Giovanni Angelelli, capitano di giustizia, accertato quanto dice nella supplica la vedova Maddalena de Burris, costringa i colpevoli a rilasciarle, come giuridicamente conviene, i denari e i pegni di cui nel ricorso si fa parola.

Domino Iohanni de Agnolellis, capitaneo nostro iusticie.
Videbitis querellam, quam nobis fecit Magdalena de Burris, vidua, per inclusam eius supplicationem contra Gavinellum et certos alios. Attentis igitur in ea narratis, maxime quia, si narrata vera sunt, profecto res huiusmodi digna est provisione, mandamus ideo vobis et volumus quatenus de narratis veriorem habere curetis informacionem providendo contra eiusmodi rei culpabiles et eos compellendo ad relaxationem denariorum et pignerum, de quibus ibidem exprimitur, prout iuri congruere videbitur, sic quod supplicans summarie, et ullo absque litigio, debitum consequatur suum. Data Mediolani, xx ianuarii MCCCCLIII.(a)


(a) A margine: Pro Andrea Gaspar.