Registro n. 11 precedente | 61 di 1770 | successivo

61. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 marzo 24 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Milano, accertata la verità di quanto contenuto nella supplica di Franceschina de' Medici, moglie di Giacomo da Corbetta, provveda con rito abbreviato che la donna sia integralmente soddisfatta del suo credito.

Potestati nostro Mediolani dilecto.
Recepimus supplicationem parte Francischine de Mediciis, uxoris Iacobi de Corbeta, tenoris his inserti. Attentis igitur in ea narratis et quia equum est ut supplicans veri sui crediti solutionem habeat, ea de re mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis vocandis, super contentis in supplicatione summarium ius ministres et expeditum, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis exceptionibus procul motis quibuscumque; et constito de vero supplicantis credito, compelas per omnia iuris remedia debitorem antedictum ad eidem cum integritate satisfaciendum pro omni eo ad quod sibi debite teneatur. Data Mediolani, die xxiiii martii MCCCCLsecundo.