Registro n. 11 precedente | 648 di 1770 | successivo

648. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 gennaio 30 Milano

Francesco Sforza ordina a Cedreone da Roma, vicario del podestÓ di Milano, di far avere, entro quindici giorni, al suo famigliare Tristano da Desio, le cose che Paolo de Cavatiis Ŕ tenuto a restituigli o a rendergliene il giusto valore.

Domino Cedreoni de Roma, vicario domini potestatis Mediolani.
Exhibuit nobis Tristanus de Desio, familiaris noster dilectus, supplicationem, quam habebitis introclusam, contra quendam Paullum de Cavatiis. Cum igitur Tristanus ipse in nostris occupatus servitiis commode nequeat vacare litigiis, ea de re, committimus vobis et volumus quatenus, si habitis de naratis informationem, et ullo absque litigio noveritis vera esse exposita, compellatis predictum Paullum, expedientibus quibusvis iuris remediis, ad restituendum dicto supplicanti res suas, pro quibus agitur, cum integritate, aut sibi satisfaciendum de co(n)digno rerum ipsarum valore, sicuti honestati convenit, et premissa expediatis intra dies xv ad tardius post harum receptionem, ne sic diutius litigare cogatur. Mediolani, xxx ianuarii 1453.