Registro n. 11 precedente | 919 di 1770 | successivo

919. Francesco Sforza al vicario del podestà di Milano 1453 marzo 2 Milano

Francesco Sforza ordina al vicario del podestà di Milano che, accertato il credito vantato da Antonino della Chiesa, detto Paissarini, induca Giovanni a rendere, entro venti giorni, al ricorrente quanto gli deve.

Vicario potestatis nostri Mediolani.
Exibita nobis supplicationis, parte Antonini dela Ecclesia, dicti Paissarini, copiam videbitis introclusam, eius autem continentiam attendentes, maxime ut supplicans debitum suum absque litigiorum strepitibus et temporis dillatione consequi valleat, committimus vobis et volumus quatenus, habitis partibus super in supplicatione contentis, ius faciatis summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis exceptionibus omnibus posthabitis, facti veritate attenta, compellando per omnia iuris remedia nominatum inibi Iohanem, postquam de vero exponentis credito apparuerit, ad eidem integre satisfatiendum pro toto eo ad quod sibi debite tenebitur huiusmodi ex causa, ita quod suum quam titius obtineat debitum. Mediolani, ut supra. Premissa expediatis intra dies xx continuos ad tardius post harum receptionem. Mediolani, ut supra.