Registro n. 11 precedente | 93 di 1770 | successivo

93. Francesco Sforza ad Antonio Besana 1452 aprile 3 Milano

Francesco Sforza scrive ad Antonio Besana, podestà e commissario di Bellinzona, affinché, accertata la verità di quanto richiesto nella supplica da Lucia e sorella Rusconi, tenuto conto che trattasi di donne e di minorenni, provveda con rito sommario alla soddisfazione dei loro crediti.

Domino Antonio de Bexana, potestati et commissario nostro Berinzone dilecto.
Nomine Luzie et sororem (a) de Rusconibus introclusa nobis exhibita est supplicatio, cuius inspecto tenore, maxime quod cum supplicantes minores sint et mulieres confoveri promereantur, eapropter mandamus vobis et volumus quatenus si, vocatis partibus, constiterit de vero supplicantium credito, compellatis memoratos in ea debitores et quemlibet ex eis per omnia iuris remedia ad eisdem supplicantibus cum integritate satisfaciendum pro omni eo ad quod sibi debite tenebuntur quavis de causa premissa, expediendo summatim et expeditius, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, frivolis cavillationibus et obiectionibus quibuscunque abiectis, in modum quod supplicantes ipse integram satisfactionem suam omnino celerius consequantur. Data Mediolani, die iii aprilis MCCCCLsecundo.


(a) Così A.