Registro n. 12 precedente | 910 di 2324 | successivo

910. Francesco Sforza ai deputati dell'ufficio di Provisione di Pavia 1452 agosto 29 "apud Quinzanum".

Francesco Sforza informa i deputati dell'ufficio di Provisione di Pavia di concedere la cittadinanza richiesta per sč e per i discendenti fatta dal parmense Francesco de Alertuci, lė sposato e abitante da sedici anni, con beni acquistati.

[ 218v] Deputatis officio provisionum civitatis Papie.
Supplicavit nobis vir nobilis dominus Franciscus de Albertuciis, Parmensis, illius nostre civitatis incola, quod, cum iam anno sextodecimo in ea ipsa civitate habitaverit ibique uxorem sumpserit et bona nonnulla acquisiverit, cupit in civem dicte civitatis creari et cum hoc ornamento dicte civitatis cedat, ut scilicet bonis civibus abundet, gratissimum nobis esset ut votis eius acquiesceremus; sed quia ad huiusmodi civilitatem habendam requiritur consilium ducentorum civium, quod non sine magna difficultate haberi posset, requisivit ut in hoc dispensare vellimus, videlicet quod cum aliquibus adiunctis civibus, prout hactenus solitum est, civilitatem ipsam consiqui valeat. Volentes igitur dicto domino Francisco annuere, contentamur, et vobis concedimus quod, habitis vobiscum aliquibus civibus adiunctis, prout vobis videbitur, possitis ipsum dominum Franciscum pro se et eius filiis descendentibus et descendentium descendentibus usque ad infinitum civem dicte civitatis creare, quemadmodum et nos per presentes creamus aliquibus statutis et ordinamentis eiusdem civitatis nequaquam obstantibus. Ex castris apud (a) Quinzanum, die xxviiii augusti 1452.
Persanctes.
Cichus.

(a) Segue Lenum die depennato.