Registro n. 2 precedente | 1276 di 1791 | successivo

1276. Francesco Sforza a Georg Hack von Themeswald e Sigismondo d'Asburgo 1450 dicembre 23 Lodi

Francesco Sforza si rivolge a Georg Hack von Themeswald, vescovo di Trento, per raccomandare il conte Galeazzo d'Arco, cui Sigismondo d'Asburgo, duca d'Austria, ha sequestrato l'entrata della decima. Il sequestro è dovuto al fatto che Giovanni Martinelli si è lamentato con Sigismondo d'essere stato imprigionato (ma poi liberato per intervento dello Sforza) dal conte Galeazzo per essere passato per il territorio di Arco con dello zafferano da portare in Germania.

[ 325v] Reverendissimo in Christo patri et illustri domino episcopo Tredentino (1).
Cum nonnulli mercatores nostri Casalismaioris consignassent alias cuidam Iohanni Martinelli, subdito vostro, certam zafrani quantitatem ad partes Alemanie conducendam idque per territorium Archi contra ordines magnifici comitis Galeaz conduceretur, fuit pro eiusdem nomine eiusdem comitis arrestatum pariter et retentum et deinde ad instanciam et requisicionem nostram, qui apportune ad eum scripsimus, relaxatum. Verum, quia idem Iohannes pro tali arrestatione apud illustrissimum dominum Sigismondum, Austrie ducem, querimoniam fecerat, sequestrata fuisse dicitur eidem comiti Galeaz intrata eiusdem decime, cuius rei causa indoluit apud nos plurimum. Quare eundem comitem Galeaz reverendissime paternitati vestre comendamus et rogamus ut sibi iniuriam fieri nequaquam patiatur. Offert enim se iuri pariturum, modo sub competenti iudice causa agatur. Gratum vero habebimus quicquid boni tractamenti in eum contulerit vestra fraternitas, ad eius benplacita queque parati sumus. Laude, xxiii docembris 1450.
Cichus.
In simili forma duci Austrie, capitaneo Austrie.


(1) Si tratta del vescovo Georg Hack von Themeswald (cfr. GAMS, Series episcoporum, p. 317).