Registro n. 2 precedente | 43 di 1791 | successivo

43. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate e al Collaterale generale 1450 agosto 4 Milano

Francesco Sforza comunica l'assunzione di Giovanni da Milano a cavallaro al posto di Giovanni da Locate.

Magistris intratarum et Colaterali generali.
Dilecti nostri, assumpsimus in numero cabalariorum nostrorum Iohannem de Mediolano loco Iohannis de Locate, quem a caballariatus officio, presentium tenore, revocamus, cum illa mensuali provisione florenorum septem quam et prout habent alii nostri caballarii. Volumus igitur quod, facta eius scriptione iuxta ordines banchi illius, sibi de dicta provisione, ordinatis temporibus, respondere faciatis, incipiendo in kalendis mensis huius. Data Mediolani, die iiii augusti 1450.
Cichus.