Registro n. 4 precedente | 1628 di 1893 | successivo

1628. Francesco Sforza al referendario e al tesoriere di Parma 1451 settembre 13 Lodi

Francesco Sforza ordina al referendario e al tesoriere di Parma da dare a Nicoḷ Arcimboldi, in partenza per la Toscana, cinquanta ducati d'oro in esecuzione di quanto disposto dai Maestri delle entrate.

[ 320v*] Referendario et thesaurario Parme.
Ordinavimus cum Magistris intratarum nostrarum quod domino Nicolao de Arcimboldis, consiliario nostro, ititro pro servitiis nostris ad partes Tuscie, dari facerent in Parma ducatos quinquaginta auri. Volumus igitur quod, litteras Magistrorum exequentes, dictos denarios statim et incontinenti faciatis dicto domino Nicolao, seu agenti, pro eo numerari, neque aliqualiter differatis litteras ipsorum Magistrorum super hac materia executioni mandare; aliter enim de vobis redderemur malecontenti. Data Laude, die xiii septembris MCCCCLprimo.
Cichus.