Registro n. 4 precedente | 601 di 1893 | successivo

601. Francesco Sforza a Niccolò V 1451 aprile 16 Milano

Francesco Sforza supplica Niccolò V di dare allo stato sforzesco almeno un cardinale e segnala Giovanni Castiglioni, vescovo di Costanza, vir in primis litteratissimus, optimorum morum.

[ 140v] Domino nostro Pape.
Tanta afficior in sanctitatem vestram devocione et fide, ut facile putem iustas et honestas preces meas non vulgares aut mediocres, sed singulares et precipuas apud sublimitatem vestram iudicari. Occurrit etiam quod pro patria vidua, pro homine dignissimo vestre beatitudini notissime devoto integritate, fide et indefesso servitio deditissimo sum preces et verba facturus, quibus et publica utilitas et universorum sapientium voces favent et succurrunt. Iacet hec mea patria sine aliquo cardinali in Romana curia; res quidem omnium iudicio indignissima, cum inter christicolas non exilis, non infima sit, omnis honestas et iustitia exclamat ut unum aut plures cardinales habeat, veluti nuper a meis accepi sanctitatem vestram, ita iuste sentire, maxime quidem quoniam prelatos probatissimos habeat. Adest igitur reverendus pater dominus Iohannes Castilioneus, constantiensis episcopus, vir in primis litteratissimus, optimorum morum et vite sanctissime generis claritate et omnium virtutum concursu et integritate perfectus, que tanta in hoc uno sunt, ut patrum huiuscemodi per maxima sit et semper fuerit raritas. Quem ego non tam laudabo quam admirabor et venerabor, quam tam sit virtutum vestrarum serenissimum exemplar quam ecclesie Dei mirabile iubar, hunc igitur ut opus manuum vestrarum ut patrem michi gratissimum et acceptissimum, ita exigente conscientia mea totis mentis affectibus et proprio motu sublimitati vestre comendatissimum facio atque mitis et suplex exoro, testor et obsecro ut eumdem ad cardinalatus dignitatem sanctitas vestra sublimare, extolere et errigere dignetur pro mei gratia et complacentia singulari, pro ornamento et decore huius patrie, pro suarum virtutum retribucione et ad santitatem vestram incredibili devotione et fide, ut omnes qui recte sapiunt inteligant et iudicent excelsas dignitates ecclesiasticas meritis et virtutibus, non fortuna, non arte comparandas videantque hi mei cives et subdicti me vestre sanctitati carum et preces meas non inferiores esse quam multorum quibus succedentibus temporibus. Non velem impar esse in exequenda [ 141r] vestre sanctitatis voluntate, de qua re plurima verba facerem, nisi quod hic pater et sanctitati vestre et mondo notissimus est et in eclesia Dei equissimo omnium iudicio clarissimum lumen habetur. Altissimus sanctitatem vestram conservet incolumem, iocundissimum autem michi fuit de sua probitate et sufficientia per breve vestre beatitudinis testimonium habuisse. Mediolani, xvi aprilis 1451.
Cichus.