Registro n. 8 precedente | 1101 di 1171 | successivo

1101. Francesco Sforza a Cedrione da Roma 1452 marzo 8 Milano

Francesco Sforza, vista la supplica di Violante da Briosco e del figlio minorenne Cristoforo, ordina a Cedrione da Roma, vicario del podestà di Milano, che se viene a sapere da Pietro de Rovidi o dal figlio Giovanni, menzionati nella supplica, di una convenzione tra Giovanni de Ghiliis e detto Pietro per cui questi ne ebbe dei beni, provveda di rendere con procedimento sommario, entro un mese, giustizia ai ricorrenti.

Domino Cedrioni de Roma, vicario potestatis nostri Mediolani.
Attentis expositis in inclusa supplicatione, nobis exhibita parte Violante ex Briosco et Christofori, eius filii minoris, et quod viduarum minorumque iura omni digno suffragio complectenda sunt, scribimus vobis et committimus quatenus, evocato nominato inibi Pedro de Rovidi seu Iohanne, eius filio, si vobis constiterit de conventione facta, ut asseritur, inter quondam Iohannem de Ghiliis et ipsum Petrum de Rovidi dictumque Petrum ea bona fuisse consecutum et, prout in supplicatione eadem seriosius exponitur, provideatis opportune quod supplicantibus ipsis debite satisfiat iusticiam, ministrando summarie simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis oppositionibus quibusvis abiectis, et infra mensem continuum a die harum presentationis, premissa expediendo et modo quo neutri partium digne querimonie occasio relinquatur. Data Mediolani, die viii martii MCCCCLII.