Registro n. 8 precedente | 1105 di 1171 | successivo

1105. Francesco Sforza a Giovanni d'Arezzo 1452 marzo 8 Milano

Francesco Sforza ordina a Giovanni d'Arezzo, giudice del podestà di Milano, che, considerata la povertà e condizione di Cristoforo Bossi e accertato che il ricorrente richiede cose che gli spettano, gli renda giustizia in modo che speditamente le consegua.

[ 184v] Domino Iohanni de Aretio, iudici potestatis Mediolani.
Compatientes inopie et condictioni Christofori de Bossiis, maxime ne rebus, de quibus inclusa eius petitio mentionem facit, indebite privatus remaneat, mandamus vobis et volumus quatenus, vocatis qui vocari debuerint, si constiterit res antedictas dicto supplicanti iuridico spectare, eo casu, omni cum celeritate possibili expedienter provideatis quod supplicans ipse res huiusmodi omnino consequatur, vel earum condignum valorem, rem hanc expediendo sumarie et expeditius, sine strepitu et figura iudicii, frivolis obiectionibus quibuscunque reiectis, attenta rei et personarum qualitate. Data Mediolani, die viii martii MCCCCLII.