Registro n. 8 precedente | 213 di 1171 | successivo

213. Francesco Sforza al podestą e commissario di Lodi 1451 dicembre 17 Lodi

Francesco Sforza vuole che il podestą e commissario di Lodi, vista la supplica presentata, «procuratorio nomine» di altri ebrei, dall'ebreo Mosč e convinto della veritą del suo contenuto, obblighi coloro che sono nominati nella supplica a restituire ai ricorrenti l'equivalente dei beni e dei pegni che ebbero da Manuele.

Potestati et comissario nostro Laude.
Intellecto tenore supplicationis, presentibus incluse, quam nobis porexit Moyses ebreus procuratorio nomine certorum in supplicatione ipsa nominatorum, maxime quia nostre intentionis minima est quod per conventiones, de quibus (a) in ea habetur mentio, ius supplicantis quoquomodo sublevetur et quia dicti supplicantes hic forenses sunt, quo fit ut favorabilius pertractari mereantur, ne sumptibus in litigiis frustrentur et incomodis, comitimus tibi et volumus quatenus si vocatis, qui vocati (b) videbuntur, apparuerit de narratorum ibidem veritate, eo casu compelas nominatos inibi ac Moysem et fac per omnia iuris remedia, ac etiam per detentionem personalem, si expedierit,ad eisdem supplicantibus sive dicto procuratori consignandum et restituendum tot ex bonis et pignoribus, que habuerunt a Manuele in ea nominato, sictuti exponitur, que ascendant ad concurrentem usque quantitatem veri eorum crediti, premissa expediendo sumarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, frivolis cavillacionibus et exceptionibus quibuscumque reiectis ac ullo absque litigio usque celerius et expeditius fieri poterat. Laude, xvii decembris MCCCCLprimo.


(a) de quibus ripetuto.
(b) segue vocabuntur depennato.