Registro n. 8 precedente | 260 di 1171 | successivo

260. Francesco Sforza a Sillano Negri 1451 dicembre 20 Lodi

Francesco Sforza ordina al consigliere Sillano Negri di convocare le parti di cui nella supplica di Enrico da Cadenago e di fissare loro un termine per produrre le loro difese, terminato il quale decida la causa. Se dei piacentini, parti in causa, si ritirassero, affidi la controversia al giudice competente, mantenendo valido quanto già dibattuto.

Domino Silano de Nigris, consiliario nostro.
Intellecta serie supplicationis presentibus implicite, quam nobis porrexit Henrichus de Cadenagho, ut que in causa, pro qua agitur, consultius provideamus, scribimus vobis et volumus quatenus, vocatis partibus, statutis eis terminum sive terminos competentes intra quos possint probationes et deffensiones suas legitimas facere et producere, quibus elapsis, causam eandem terminetis iure medio et decidatis. Volumus tamen quod si ex partibus illis nostris Placentinis recedere contingeret ante decisionem huiusmodi controversie, eo casu, ne causa ipsa indecisa remaneat, remitatis causam eandem et partes antedictas ad iudicem superinde competentem cum validitate actorum coram vobis agitatorum. Data Laude, xx decembris MCCCCLprimo.