Registro n. 8 precedente | 324 di 1171 | successivo

324. Francesco Sforza a Nicola da Rieti 1452 dicembre 31 Lodi

Francesco Sforza vuole che Nicola da Rieti, accertata la verità di quanto contenuto nella supplica di Bernardo e fratelli della Riva, costringa l'erede in essa menzionato a soddisfare i ricorrenti in tutto quello che loro spetta.

Domino Nicolao de Reate, officiali Monte Brianze.
Recepimus a Bernardo et fratribus de Rippa supplicationem, quam vobis mittimus presentibus annexam, eius autem considerato tenore et ut partium laboribus pereatur et impensis, mandamus vobis et volumus quatenus si habita, evocatis partibus, debita informatione de contentis ibidem, noveritis vera esse exposita, eo casu, compellatis heredem inibi memoratum ad integre satisfaciendum eisdem pro omni eo ad quod sibi debite tenebitur occaxione in ea recitata, et ius superinde ministretis, non obstante quod iurisdictio vobis concessa se ad tantam usque summam non extendat. Data Laude, ut supra.