Registro n. 8 precedente | 348 di 1171 | successivo

348. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate straordinarie 1452 gennaio 5 Lodi

Francesco Sforza vuole che i Maestri delle entrate straordinarie facciano in modo che il milanese Rizardo de Morigiis sia del tutto appagato dei beni menzionati nella sua supplica.

Magistris intratarum extraordinariarum.
Ad nos recursum habuit Rizardus de Morigiis, civis noster Mediolani, cum inserta eius supplicatione, cuius continentiam attendentes precipue quia nostre intentionis est ut nemini fiat iniuria, sed quisque suum assequatur debitum, mandamus igitur vobis et volumus quatenus, si narrata vera sunt, eo casu, provideatis quod supplicans ex et de bonis de quibus dicta facit supplicatio mentionem, integram omnino et debitam suam satisfactionem obtineat et assequatur, sicuti honestum arbitramur. Data Laude, die v ianuarii 1452.