Registro n. 8 precedente | 405 di 1171 | successivo

405. Francesco Sforza al vescovo di Como 1452 gennaio 10 Lodi

Francesco Sforza chiede al vescovo di Como di voler assecondare la richiesta di michele da San Pietro, abitante nella valtellinese Bianzone, di essere investito in feudo dei beni che già in tempi passati tenevano i suoi maggiori.

Domino episcopo Cumano.
Quemadmodum accepimus obtat Michael de Sancto Petro, dilectus noster habitator Blanzony nostre Vallisteline, certa inmobilia bona, que iam longius retrohattis temporibus ipse et maiores sui tenuere a reverentia vestra inpresentiarum in feudum, prout alias factum est recognioscere et investiri. Quamobrem, habentes eundem Michaelem in dilectorum numero, ob singularem eius erga nos et statum nostrum, fidem et devotionem, ea propter reverentiam eandem a vestram ortandam duximus ut eundem Michelem nostri contemplationi suscipere velit quam conmissum et illum investire de eiusdem bonis sicut alias investitum esse reperiatur et rem plus quam gratiorem effitietis. Data Laude, die x ianuarii MCCCCLII.


(a) edandem in A.