Registro n. 8 precedente | 451 di 1171 | successivo

451. Francesco Sforza al podestà di Sant'Angelo 1452 gennaio 14 Lodi

Francesco Sforza vuole che il podestà di Sant'Angelo, convocato Marco Burro, abitante del luogo, e accertato che egli è debitore di Giovanni Prina, abitante nella località lodigiana di San Bassiano, costringa detto Marco a saldare speditamente quel poveraccio di Giovanni.

Potestati Sancti Angeli.
Sicuti nobis exposuit, habere debet Iohannes del Prina, habitator Sancti Bassani districtus Laudensis, a Marco Burro, habitatore loci illius Sancti Angeli, certas pecuniarum quantitates, occasione ficti, prout publico dicit apparere instrumento, a quo licet sepissime requisierit, eius satisfactionem minime consequi potest. Quare, sentientes dictum exponentem inhabilem esse et impotentem ad litigandum et, ne ob eius pauperiem suo iure spoliatus veniat, scribimus tibi et committimus quatenus, constante tibi, dicto Marco evocato, de credito dicti Iohannis, provideas opportune dictum Marcum, omnibus iuris remediis compellendo, quod pretacto exponenti debite et integre satisfaciat de omni et eo toto, de quo verus creditor apparuerit et, secundum dicti instrumenti continentiam et effectum, summarium ius et expeditissimum administrando, omni prorsus iudiciaria forma postposita. Data Laude, die xiiii ianuarii 1452.
Expediendo predicta infra dies xii ad tardius.